Claudii Caesaris Oratio (Move mouse over text to read translation below)

ç



Column I

mae rerum nostr.....
Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et quidem statim ab origine urbis nostrae in quod formas statusque respublica nostra diducta sit.

Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis successoribus eam tradere contigit. Supervenere aileni et quidem exter ni, ut Numa Romulo succescerit ex Sabinis veniens, vicinus qui dem, sed tunc externus,

ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. Is propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho Corinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inopi ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi repelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius (nam et hoc inter auctores discrepat) insertus Servius Tullius,

si nostros sequimur, captiva natus Ocresia; Si Tuscos, Caeli quondam Vivennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo Caelio ita appellitatus, mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna ei nomen erat) ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei p. ut .Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe ium valentius repertum apud maiores nostros quo in as perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a consalibus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali regno ad consules rusus reditum? Quid in pluris distributum consulare imperium, tribunosque militum consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen tur? Quid communicatos postremo cum plebe honores non imperii solum, sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor, ne nimio | insolentior esse videar, et quaesisse iactationem gloriae pro | lati imperi ultra Oceanunar. Sed illoc potius revertar. Civitatem |

Column II

. . . . . . . . . ill sane|novo . . . Divus Aug. . . . . . no . . . . i set patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum et municipiorum, bo | norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. | Quid ergo? Non Italicus senator provinciali potior est? Iam | vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid |de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. |

Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam|longo iam tempore senatores huic curiae confert? Ex qua colo | nia inter paucos equestris ordinis ornamentum, L. Vestinum, fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo; cuius libe | ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, post modo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa. Vt dirum nomen la | tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do | mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma | nec benificium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis | senator esse non possit. |

Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis | quo tendat oratio tua: iam enim ad extremos fines Galliae Nar | bonensis venisti. |

Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami | cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no | men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera | tis, quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines | provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet? | Timide quidem, p. c. egressus adsuetos familiares que vobis pro| vinciarum terminos sum, sed destricte iam comatae Galliae | causa agenda est. In qua si quis hoc intuetur, quod bello per de | cem annos exercuerunt Divom Iulium, idem opponat centum | annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re | bus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes | titerunt, et quidem cum adcensus novo tum opere et in ad sue | to Gallis ad bellum avocatus esset. Quod opus quam ar | duum sit nobis nunc cum maxime, q uam vis nihil ultra quam | ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magnos experimento cognoscimus.

...the matters of our.....

Indeed the first of all those thoughts of men, which chiefly first come to my mind. Excuse me if such revelations should cause embarrassment, but it is better that those who are new to our community may consider such matters, and should certainly analyse the status of our republic from the origins of our city in whatever form.
At one time, the kings ruled the city (of Rome), and had not yet handed over to us the role of government. They came from outside the city and were indeed of foreign origins (although Numa of Rome was descended from the Sabines - neighbours of course, but at that time, outsiders)
The house of Ancus intermarried with Tarquinius Priscus, whose father Demarthius originated in Corinth, and whose noble mother came from Tarquinia, but it was poor thinking that such a great marriage was necessary, since the royal line was driven out of power, when Tarquin moved to Rome and gained the throne. Likewise when his son or nephew (here there is disagreement between different authors), Servius Tullius was invested.
If we follow our sources, he was born from a captive female slave Ocresia; if we follow the Etruscan sources, he was once a very trusted friend of Caelius Vivenna's and his companion in all his fortunes, after the army of Caelius, exhausted by the change of fortune, had retreated from Etruria with all the people who had remained, it seized the MONS CAELIUS and this hill was thus called "Caelius" after the leader himself , and after he (Servius) had changed his name (for in Etruscan his name had been "Mastarna"), he was called like I have already recalled.......(translation ends)